| 1 | Verbum autem Domini blasphematur, vel contemnitur Dei prima sententia, et pro nihilo ducitur; vel Christi infamatur Evangelium, dum contra legem fidemque naturae ea quae Christiana est, et ex Dei lege subiecta, praeesse viro desiderat, cum etiam gentiles feminae serviant viris suis communi lege naturae. |
| 2 | Servatur ergo lex naturae, si mulier Deo simul et marito subiecta est. |
| 3 | At contra si illa viro imperare desiderat, et ordo naturae corrumpitur, et domus illa misera et perversa vocabitur. |