monumenta.ch > Isidorus > 13 > 10 > 14 > 14
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 13. <<<     >>> 15.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 14.

1 Item hortatur idem apostolus mulieres subditas esse viris suis (Coloss. III); nam multae erga simpliciores viros, divitiis et nobilitate perflatae, Dei sententiae non recordantur, per quam subiectae sunt illis.
2 Ait quippe Dominus ad mulierem: Conversio tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16).
3 Obediendum est itaque sacrae Scripturae praeceptis, et serviendum viro quadam servitute libera et dilectione plena.
4 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum; et cum caput mulieris vir sit, caput autem viri Christus, quaecunque uxor non subiicitur viro, hoc est, capiti suo, eiusdem criminis rea est, cuius et vir, si non subiicitur Christo capiti suo.
Isidorus HOME