monumenta.ch > Isidorus > 13 > 10 > 14 > 14 > 15 > 11 > 15 > 11 > 18 > 10 > 17 > 13 > 13
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 12. <<<     >>> 14.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 13.

1 Exemplo continentiae docenda est uxor a viro, ut se caste gerat.
2 Iniquum est enim ut id exigas quod praestare non possis; caput est enim mulieris vir; ubi autem melius vivit mulier quam vir, capite deorsum pendet domus.
3 Ideoque praecedere debet vir in omnibus bonis factis uxorem suam, quia caput est, ut illa imitetur virum, et sequatur vere, ut corpus caput suum, sicut Ecclesia sequitur Christum.
4 Hortatur Apostolus coniuges ut propter orationem abstineant, atque ex consensu tempora sanctificationis observent, et sine impedimento carnali orationibus vacent (I Cor. VII).
5 Nam et in Veteri Testamento ante sanctificati sunt omnes a mulieribus, et sic descendenti Deo in monte assistere meruerunt (Exod. XIX).
Isidorus HOME