Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 12.
| 1 | Quid ergo, si sterilis est, si deformis, si aetate vetula, si fetida, si temulenta, si iracunda, si malis moribus, si luxuriosa, si fatua, si gulosa, si vaga, si iurgatrix et maledica? tenenda est, velis, nolis, et qualiscunque accepta, est habenda. |
| 2 | Cum enim esses liber, sponte te servituti subiecisti. |
| 3 | Cumque habet quis uxorem (ut ait Lactantius), neque servam, neque liberam habere poterit, ut matrimonii fidem servet. |
| 4 | Neque enim, ut iuris publici ratio est, sola mulier adultera est quae, virum habens, ab altero polluitur, et maritus, si alteram habeat, a crimine adulterii alienus habeatur, dum divina lex duos ita in unum matrimonii corpus coniunxerit, ut adulter sit quisquis compagem corporis in diversa distraxerit. |
| 5 | Servanda igitur fides ab utroque alteri est. |