monumenta.ch > Isidorus > 13 > 10 > 14 > 14 > 15 > 11 > 15 > 11
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 10. <<<     >>> 12.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 11.

1 Sacramentum autem ideo inter coniugatos dictum est, quia sicut non potest Ecclesia dividi a Christo, ita et uxor a viro (Ephes. V).
2 Quod ergo in Christo et in Ecclesia, hoc in singulis quibusque viris atque uxoribus coniunctionis inseparabile sacramentum est. Unde et Apostolus: Praecipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere (I Cor. VII).
3 Prohibet enim dimitti quacunque ex causa, ne aliis coniungatur secundum consuetudinem Iudaeorum, quam Dominus interdixit, dicens: Quicunque dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, et aliam duxerit, moechatur (Matth. XIX).
4 Solum (ut ait Hieronymus) adulterium est, quod uxoris vincat affectum, imo cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit, a marito non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura: Qui adulteram tenet, stultus et impius est (Proverb. XVIII).
5 Ubicunque igitur fornicatio est, et fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur.
Isidorus HOME