Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 10.
| 1 | Nam et ipsae dotales tabulae indicant quod causa procreandorum liberorum ducitur uxor. |
| 2 | Quando ergo quisque luxuriose amplius vivit quam necessitas procreandorum liberorum cogit, iam peccatum est. |
| 3 | Unde necesse est ut quotidianis eleemosynis, ac precibus intercedant qui tori coniugalis pudicitiam frequentius per incontinentiam maculant. |
| 4 | Nuptialia autem bona tria sunt: proles, fides et sacramentum. |
| 5 | In fide attenditur, ne praeter vinculum coniugale cum altera vel altero concumbatur; in prole, ut amanter suscipiatur, pudice nutriatur; in sacramento, ut coniugium non separetur, neque causa prolis alteri coniungantur. |