monumenta.ch > Isidorus > 5 > 3 > 9
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 8. <<<     >>> 10.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 9.

1 Apud veteres in eligendis maritis quatuor ista spectabantur: virtus, genus, pulchritudo, oratio; in feminis tria: si generosa, si bene morata esset, si pulchra.
2 Nunc autem non genus, ac mores, sed magis divitiae in uxoribus placent; nec quaeritur quam sit femina pudica, sed potius quam formosa, quae et concupiscendi libidinem nutriat, et cunctorum post se suspiria trahat.
3 Pulchra enim (ut ait quidam sapiens) cito adamatur, et difficile custoditur, quod plures amant.
4 Illae enim sunt certae nuptiae, quae in coniugio non libidinem, sed prolem requirunt; neque enim sic institutae sunt, ut carnis voluptati serviant, sed tantum ut fructum propaginis quaerant.
Isidorus HOME