monumenta.ch > Isidorus > 7 > 8
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 7. <<<     >>> 9.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 8.

1 Illud vero, quod inprimis annulus a sponso sponsae datur, fit hoc nimirum vel propter mutuae fidei signum, vel propter id magis, ut eodem pignore eorum corda iungantur.
2 Unde et quarto digito annulus idem inseritur, quod in eo vena quaedam (ut fertur) sanguinis ad cor usque perveniat.
3 Antiquitus autem non amplius uno dabatur, ne pluralitas amorem unicum carperet.
4 Penes Israel autem illicitum erat puellam viro tradere, nisi post manifestatum sanguinem maturitate.
Isidorus HOME