Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 7.
| 1 | Quod autem nubentes post benedictionem a Levita uno vinculo copulantur, videlicet ne compagem coniugalis unitatis disrumpant. |
| 2 | At vero quod eadem vitta candido purpureoque colore permiscetur, candor quippe ad munditiam vitae, purpura ad sanguinis posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentiae lex tenenda ab utrisque ad tempus admoneatur, et post haec reddendum debitum non negetur. |
| 3 | Quod enim dicit coniugatis Apostolus: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII), hoc ille candor vittae insinuat; quod vero subiungit: Et iterum revertimini in id ipsum, hoc purpureus color ille demonstrat. |