Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 6.
| 1 | Quod vero eaedem feminae, dum maritantur, velantur, scilicet ut noverint se per haec viris suis esse subiectas, et humiles, unde et ipsum velamen vulgo mavortem vocant, id est, Martem, quia signum maritalis dignitatis ac potestatis in eo est. |
| 2 | Caput enim mulieris vir est (I Cor. XI), licet et proinde velentur, dum nubunt, ut verecundiam muliebritatis agnoscant, quia iam sequitur inde quod pudeat. |
| 3 | Unde Rebecca, cum ad sponsum duceretur, simul ut eum ipsa conspexit, salutationem vel oscula non sustinuit; sed statim sentiens quod esset futura, pallio caput velavit (Gen. XXIV); obnubere enim cooperire dicitur. |
| 4 | Hinc etiam et nuptae dictae, quod vultus suos velant, unde et nubes dictae, eo quod aethera obtegant. |