monumenta.ch > Isidorus > 5
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 5.

1 Nam quod in ipsa coniunctione connubia a sacerdote benedicuntur, hoc etiam a Deo in ipsa prima conditione hominum factum est, sic enim scriptum est: Fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit eum, masculum et feminam creavit eos, et benedixit eos, dicens: Crescite et multiplicamini (Gen. I).
2 Hac ergo similitudine fit nunc in Ecclesia qua tunc factum est in paradiso.
3 Quod vero eisdem virginibus legitime nubentibus univirae pronubae adhibentur, scilicet propter monogamiam, etsi auspicii causa fit, tamen boni auspicium est.
Isidorus HOME