Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 4.
| 1 | Numerus autem matrimonii a maledicto viro coepit. |
| 2 | Primus Lamech duabus maritatus tres in unam carnem effecit. |
| 3 | Sed dices quod et patriarchae simul pluribus uxoribus usi sunt; ergo propterea licebit nobis plures ducere. |
| 4 | Sane licebit, si qui adhuc typi alicuius futuri sacramenti supersunt, quibus plures nuptiae figurentur. |
| 5 | Secundas autem nuptias propter incontinentiam iubet Apostolus (I Cor. VII); melius est enim denuo uni viro nubere, quam explendae libidinis causa cum plurimis fornicari. |
| 6 | Saepius enim nubendi licentia iam non est religionis, sed criminis. |