Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 3.
| 1 | Coniugia autem tantum per se bona sunt; propter ea vero quae circa illa sunt, mala fiunt. |
| 2 | Per id namque mala fiunt, per quod dicit Apostolus: Qui autem cum uxore est cogitat quae sunt mundi; et iterum: Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat (I Cor. VII). |
| 3 | Quod autem non unus et multae, sed unus et una copulantur, ipsa prima divinitus facta coniunctio in exemplum est. |
| 4 | Nam cum Deus hominem figurasset, eique parem necessariam prospexisset, unam de costis eius mutuatus, unam illi feminam finxit, sicque Adam et mulier Heva, unis inter se nuptiis functi, formam hominibus de originis auctoritate et prima Dei voluntate sanxerunt. |
| 5 | Item secundum spirituales nuptias, sicut unus Christus et una Ecclesia, sic unus vir et una uxor tam secundum generis documentum quam secundum Christi sacramentum. |