monumenta.ch > Isidorus > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 20, 2.

1 Ergo adiectum laborem nuptiae praecesserunt, et tribulos spinasque passuri praevios adiecere conventus; secuta in procreationibus taedia; unde et pariturae tale praecessit edictum: In dolore, inquit, et moerore paries filios (Gen. III); quos utique sic creatos diversi (ut cernimus) casus luctusque subriperent.
2 Unde et Apostolus praedicans, ait: Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi (I Cor. VII).
3 Non tamen coniugiorum honorabilis torus et immaculatum cubile sine fructu est (Hebr. XIII).
4 Nempe soboles inde sanctorum, et quod laudatur in virginitate, coniugii est.
5 Ideoque nec peccatum nuptias dicimus, nec tamen eas bono virginalis continentiae vel etiam vidualis coaequamus.
Isidorus HOME