monumenta.ch > Isidorus > 1 > 6
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 19, 5. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 19, 6.

1 Igitur quae nubere volunt, et ideo non nubunt, quia impune non possunt, hae melius non voverent et nuberent quam urerentur (I Cor. VII), id est, quam occulta flamma concupiscentiae vastarentur, quas poenitet professionis, et piget confusionis, quae nisi correctae cor dirigant, et Dei timore rursum libidinem vincant, in mortuis deputandae sunt, si in deliciis agant.
2 Unde dicit Apostolus: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V), sive in laboribus, atque ieiuniis nulla cordis correctione, sed magis ostentationi quam emendationi servientibus.
Isidorus HOME

uwb18.115