monumenta.ch > Isidorus > 5
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 19, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 19, 5.

1 Praedicat autem idem Apostolus damnationem habere viduas, quae post propositum continentiae nubere cupiunt.
2 Cum enim, inquit, luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, id est, quia in eo quod primo voverant, non steterunt.
3 Nec tamen ait, nubunt, sed nubere volunt; multas enim earum revocat a nubendo non amor praeclari propositi, sed aperti dedecoris timor.
Isidorus HOME

uwb18.115