monumenta.ch > Isidorus > 5 > 3 > 9 > 8 > 4
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 19, 3. <<<     >>> 5.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 19, 4.

1 Post haec adiecit: Non criminatrices, non multo vino servientes, sed parvo utentes.
2 Nam solent hae aetates, quae corporis frixere luxuria, vino se dedere pro libidine.
3 Post haec additur: Bene docentes, ut prudentiam doceant.
4 Docere illis quidem permisit, sed feminas; et hoc non in ecclesia, sed privatim; nam hoc genus muliercularum solet esse garrulum.
5 Unde et curiosas, et verbosas quasdam viduas idem Apostolus notat, et hoc vitium dicit venire ex otio: Simul autem (inquit) et otiosae discunt circuire domos (I Tim. V), scilicet dum nullo timore detentae, nec mariti potestati subiectae, non solum otiosae, verum etiam curiosae discurrunt, loquentes quae non oportet.
Isidorus HOME

uwb18.114

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik