Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 19, 2.
| 1 | Cuius quidem gradus virginitati pene coniunctus est; unde et Christum, quem virgo peperit, vidua prima cognovit. |
| 2 | Felix ergo virgo, quia intacta; fortior vidua, quia experta: utrisque tamen est apud Deum merces, maior illa, subsequens ista. |
| 3 | Illam autem viduam Apostolus vocat, quae post unius coniugii torum interceptum exinde sexui renuntiat. |
| 4 | Dicit enim: Vidua eligatur non minus annorum sexaginta, unius viri uxor (I Tim. V). |
| 5 | Unde consequens est ut quae plurimis fuit nexa maritis careat verae nomine viduitatis. |