monumenta.ch > Isidorus > 20 > 3 > 3 > 3 > 14 > 3 > 1 > 1
>>> Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 19, 2.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 19, 1.

1 Viduarum multa exempla sunt, quarum prima in Scripturis legitur Noemi (Ruth. I), et vidua, ad quam Elias missus esse scribitur (III Reg. XVII), et vidua Sunamitis, quae solebat Elisaeum recipere, et victum illi administrare (IV Reg. IV).
2 Exstat et Iudith illa admirabilis vidua, quae de Holoferne Assyriorum principe triumphavit, salvumque pudorem, hoste devicto, revexit (Iudith. XIII).
3 In Novo autem Testamento Anna prima vidua legitur, quae Dominum cognovit infantem, quae meruit gratiam divinitatis eius agnoscere, antequam potuisset verbum eius audire (Luc. II).
Isidorus HOME

uwb18.113