| 1 | Quaeritur autem cur feminae virgines in benedictione velentur? Quarum haec causa est. |
| 2 | In gradibus enim vel officiis ecclesiasticis feminae nullatenus praescribuntur, nam neque permittitur eis loqui in ecclesia vel docere, sed neque tangere vel offerre, neque ultius virilis muneris aut sacerdotalis officii sortem sibi vendicare. |
| 3 | Ideoque hoc tantum, ut quia virgo est, et carnem suam sanctificare proposuit, idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis vel insignis introeat, et honorem sanctificati corporis in libertate capitis ostendat, atque mitram, quasi coronam virginalis gloriae, in vertice praeferat. |