monumenta.ch > Isidorus > 11 > 10
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 9. <<<     >>> 11.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 10.

1 Illae ergo virgines esse probantur, quae sic continentiae inserviunt, ut nullis criminibus nulloque terrenae sollicitudinis onere praegraventur.
2 Curam enim mundi coniugalis copula gignit, Paulo docente, qui ait: Volo autem, vos sine sollicitudine esse.
3 Qui sine uxore est sollicitus est quae Dei sunt, quomodo placeat Deo; qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII); unde agnoscitur non posse placere Deo huiusmodi continentiae votum, quod praepeditur saecularium impedimento curarum.
4 Nihil enim expeditos prodest esse ab actione carnis, qui illigantur saecularibus curis.
5 Nisi tantum quod sibi maiora acquirunt supplicia pro eo quod saeculum minime vincunt, qui carnem vincere potuerunt.
Isidorus HOME

uwb18.112