monumenta.ch > Isidorus > 3 > 9
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 8. <<<     >>> 10.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 9.

1 Unde, ne tantae sanctitatis donum superbia corrumpatur, cavendum est; multos enim extollit virginitas, elevat continentia, fidenter dico, facilius sequuntur Agnum, et si non quocunque ierit, certe quousque potuerint, coniugati humiles quam superbientes virgines.
2 Quomodo enim sequitur, ad quem non vult accedere? Aut quomodo accedit, ad quem non venit ut discat quoniam mitis est et humilis corde? Pergant ergo viam sublimitatis virgines, pede humilitatis sequantur Christum, tenendo perseveranter quod voverunt ardenter; ita ut professae ac servatae integritati caeteris etiam moribus congruant, sine quibus procul dubio otiosa et inanis manet virginitas.
3 Boni enim actus si addantur virginitati, angelicam vitam hominibus et coeli mores exhibent terris.
Isidorus HOME

uwb18.111

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik