monumenta.ch > Isidorus > 8
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 7. <<<     >>> 9.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 8.

1 Quantum autem sit in virginibus sanctitatis donum, ut etiam Ioannes eos tantum Agni vestigiis inhaerere praescribat qui contaminati mulierum conventibus non fuerint (Apoc. XIV)? Ipsi enim sunt duodecies duodena millia sanctorum citharoedorum illibatae virginitatis in corpore, inviolatae castitatis in corde, qui sequuntur Agnum, quocunque ierit, quem nemo sequi vel audet, vel valet, nisi tantum virginitas.
2 Sequuntur itaque Agnum et caeteri fideles, qui virginitatem corporis amiserunt, sed non quocumque ierit, sed quo usque ipsi potuerunt.
Isidorus HOME

uwb18.110

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik