| 1 | Nam illis qui sic nascuntur, aut quibus ipsum virile membrum debilitatur, ut generare non possint (sicut sunt eunuchi potentum et regum) sufficit utique quod Christiani sunt, et Dei praecepta custodiunt, eo tamen proposito, ut coniuges, si potuissent, haberent, ideoque caeteris coniugatis in domo Dei fidelibus adaequantur, quia castrati sunt propter saeculum, non propter regnum coelorum; neque enim uxores animi virtute, sed carnis necessitate non ducunt. |