monumenta.ch > Isidorus > 6
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 5. <<<     >>> 7.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 6.

1 In Evangelio autem virginum diversa genera memorantur, sed illis specialiter regni possessio deputatur, qui se amore Dei castraverunt, id est, non quos impossibilitatis necessitas cogit, sed quos voluntas fecit continentes.
2 Sic enim scriptum est, Domino disputante: « Sunt enim spadones qui ita nati sunt; sunt et alii qui ab hominibus facti sunt, et sunt qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum » (Matth. XIX).
3 Quibus etiam per Isaiam prophetam dicit se daturum in domo sua et in muris suis locum nominatum meliorem multo quam filiorum ac filiarum (Isai. LVI).
Isidorus HOME

uwb18.109

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik