monumenta.ch > Isidorus > 8 > 5
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 5.

1 Nuptiae enim peccatum non sunt, sed per sollicitudinem mundi qui nubunt legem Dei servare vix possunt.
2 Aliter illos dicit non peccare, si nubant qui nondum voverint Deo castitatem.
3 Caeterum vel qui in corde suo promisit, si aliud fecerit, habet damnationem, quia primam fidem, sicut ait Apostolus, irritam fecit.
4 Quod enim erat per naturam licitum, per votum sibi fecit illicitum, sicut Ananias et Sapphira, quibus de pretio possessionis suae retinere nihil licuit, ob quam causam et subita morte prostrati sunt (Act. V.).
Isidorus HOME

uwb18.109