Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 4.
| 1 | Non ergo praeceptum de continentibus, sed suasio est; nec iniungitur virginitas, ut sit necessitatis, sed ut voluntatis possit esse, laudatur, Apostolo protestante: « De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, sed consilium do, tanquam et ipse scientiam Dei habens. |
| 2 | Existimo enim hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse » (I Cor. VII). |
| 3 | At vero qui tentationem carnis non tolerant, necesse est ut portum coniugii petant, unde et idem Apostolus: Qui se (inquit) non continet nubat; melius est enim nubere quam uri. |
| 4 | Et iterum: Si acceperis uxorem, non peccasti; si nupserit virgo, non peccavit. |
| 5 | Et si non vis maior esse, esto vel minor, quia liberae voluntatis es. |