Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 3.
| 1 | Et nisi fallor, unius eiusdemque Dei pronuntiatio est. |
| 2 | Tunc quidem Deus in primordio sementem generis emisit, indultis coniugiorum habenis, donec mundus repleretur; nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat, et revocavit quod indulserat. |
| 3 | Unde et Salomon praevidens in spiritu ait: Tempus amplexandi, tempus longe fieri ab amplexu (Eccle. 3). |
| 4 | Quia praecepti veteris est ut terra procreationibus impleretur, novi autem ut continentia atque virginitate coelum adimpleatur. |
| 5 | Quam tamen adeo ardui sublimisque praemii esse constat, ut dicentibus apostolis quodam loco: Si sic est hominis causa cum muliere, non expedit nubere, responderit Dominus: Qui potest capere capiat (Matth. XIX). |