Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 2.
| 1 | Nam cum et ipsa universa Ecclesia virgo sit, desponsata uni viro, sicut dicit Apostolus (II Cor. XI), quanto digniora honore sunt membra eius, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne quod tota custodit in fine? Sic tamen laudetur virginitas, ne nuptiae condemnentur. |
| 2 | Oportet enim non damnare quod bonum est, sed addere quod melius est. |
| 3 | Ante adventum quippe Christi coniugia placuere Deo, post adventum virginitas. |
| 4 | Prima enim Dei sententia crescere et generare praecepit, secunda continentiam suasit. |
| 5 | Non enim iam locus est voci illi: Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 18). |
| 6 | Quia iam alia vox supervenit, dicens: Vae praegnantibus et nutrientibus (Luc. XXI 23). |
| 7 | Et illud: Tempus iam in collecto est. |
| 8 | Restat ut qui uxores habent, tanquam non habentes sint (I Cor. VII). |