Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 18, 1.
| 1 | Nunc autem quae sit sacrae virginitatis integritas, vel a quo tam sancti propositi studium sit exortum, breviter intimabo. |
| 2 | Quantum enim ad Vetus Testamentum attinet, Elias, Ieremias et Daniel castitatis et continentiae bono primi studuisse noscuntur. |
| 3 | Quantum vero ad Novum, virorum virginum caput est Christus, feminarum virginum caput est Maria. |
| 4 | Ipsa earum auctrix, ipsa mater nostri capitis, qui est virginis filius, et virginum sponsus. |
| 5 | Inde agmina virorum et puellarum sanctarum, inde sectatores et sectatrices perpetuae continentiae pullularunt, castigantes se, nec solum in corpore, sed etiam in ipsa concupiscentiae radice castrantes, coelestemque atque angelicam vitam in terrena mortalitate meditantes, atque in carne corruptibili incorruptionem perpetuam retinentes, quibus cedit omnis fecunditas carnis, omnis pudicitia coniugalis. |