Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 17, 9.
| 1 | Ex fine enim suo unumquemque aut iustificat, aut condemnat, sicut scriptum est: Ipse iudicat extrema terrae (I Reg. II, 10); et alibi: Universorum finem ipse considerat (Iob. XXVIII, 24). |
| 2 | Proinde non dubitamus circa finem iustificari hominem per poenitentiae compunctionem. |
| 3 | Sed quia raro id fieri solet, metuendum est, ne, dum ad finem differtur conversio sperata, ante occupet mors quam subveniat poenitentia. |
| 4 | Quare etsi bona est ad extremum conversio, tamen multo melior est quae longe ante finem agitur, ut ab hac vita securius transeatur. |