Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 17, 8.
| 1 | Si qui autem per gratiam Dei ad poenitentiam convertuntur, perturbari non debent si rursus post emendationem relicta vitia cor pulsent, dum non possint bonae conversationi nocere, si talis cogitatio non erumpat in consensum, vel opera. |
| 2 | Ferre enim sine perfectione vitiorum cogitationes non est ad damnationem, sed ad probationem; neque est occasio subeundi discriminis, sed potius augendae virtutis. |
| 3 | Nam et si quis circa finem suum per poenitentiam desinat esse malus, non ideo debet desperare, quia in termino est ultimo vitae, quoniam Deus non respicit quales antea fuimus, sed quales circa finem vitae existimus. |