Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 17, 7.
| 1 | In actione autem poenitudinis (ut supra dictum est) non tam consideranda est mensura temporis quam doloris; cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. |
| 2 | Verumtamen quanta in peccando fuit ad malum abruptae mentis intentio, tanta necesse est in lamentatione devotio. |
| 3 | Duplex est autem poenitentiae gemitus, vel dum plangimus quod male gessimus, vel dum non agimus quod agere debebamus. |
| 4 | Ille autem vere poenitentiam agit, qui nec poenitentiam praeteritorum negligit, nec adhuc poenitenda committit. |
| 5 | Qui vero lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit, hic lamentum habet, sed mundationem non habet. |