monumenta.ch > Isidorus > 1 > 6 > 1 > 1 > 1 > 6
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 17, 5. <<<     >>> 7.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 17, 6.

1 Cuius remedii egere se cuncti agnoscere debent pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus: horum duntaxat dignitate servata, ita ut a sacerdotibus et Levitis, Deo tantum teste, fiat; a caeteris vero, antestante coram Deo solemniter sacerdote, ut hoc tegat fructuosa confessio quod temerarius appetitus aut ignorantiae notatur contraxisse neglectus.
2 Ut sicut in baptismo omnes iniquitates remitti, vel per martyrium nulli peccata credimus imputari, ita per poenitentiae compunctionem fructuosam universa fateamur deleri peccata.
3 Lacrymae enim poenitentium apud Deum pro baptismate reputantur.
4 Unde quamlibet magna sint delicta, quamvis gravia, non tamen est in illis Dei misericordia desperanda.
Isidorus HOME

bnf11864.94 uwb18.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik