| 1 | Et idcirco in utroque poenitentiam agimus, ut et punctione cilicii agnoscamus vitia, quae per culpam commisimus: et per favillam cineris perpendamus mortis sententiam, ad quam peccando pervenimus. |
| 2 | Poenitentiae autem remedium Ecclesia catholica in spe indulgentiae fidenter alligat exercendum. |
| 3 | Et post unum baptismi sacramentum, quod singulari traditione commendatum sollicite prohibet iterandum, medicinali remedio poenitentiae subrogat adiumentum. |