Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 17, 4.
| 1 | Quod vero in cilicio prosternuntur, per cilicium quippe recordatio est peccatorum propter hoedos ad sinistram futuros. |
| 2 | Inde ergo confitentes in cilicio prosternimur, tanquam dicentes: Et peccatum meum contra me est semper. |
| 3 | Quod autem cinere asperguntur, vel ut sint memores quia cinis et pulvis sunt; vel quia pulvis, id est, impii facti sunt; unde et illi praevaricatores primi homines recedentes a Deo, malisque factis offendentes Creatorem, in pulverem, unde primo sumpti sunt, redierunt. |
| 4 | Bene ergo in cilicio, et cinere poenitens deplorat peccatum, quia in cilicio asperitas est, et punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum. |