| 1 | Hi vero qui poenitentiam agunt, proinde capillos et barbam nutriunt, ut demonstrent abundantiam criminum, quibus caput peccatoris gravatur. |
| 2 | Capilli enim pro vitiis accipiuntur, sicut scriptum est: Crinibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). |
| 3 | Vir quippe si comam nutriat, ignominia est illi, ut ait Apostolus (I. Cor. XI). |
| 4 | Ipsam ergo ignominiam suscipiunt poenitentes pro merito peccatorum. |