monumenta.ch > Isidorus > 2 > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 17, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 17, 2.

1 Sit Ninivitae, et alii multi peccata sua confessi sunt, et poenitentiam egerunt, displicuerunt sibi quales fuerint, et quales per Deum facti sunt illi placuerunt (Ionae III).
2 Est autem poenitentia medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur, per quam ad misericordiam Deus provocatur, quae non tempore pensatur, sed profunditate luctus et lacrymarum.
3 Poenitentia nomen sumpsit a poena, qua anima cruciatur et caro mortificatur.
Isidorus HOME

bnf11864.95 uwb18.102

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik