monumenta.ch > Isidorus > 13 > 10 > 14 > 14 > 15 > 11 > 15 > 11 > 18
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 17. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 18.

1 Monachi autem secundum humilitatem eliguntur.
2 Multos enim ex eis cenodoxiae morbus commaculat, multos abstinentia inflat et extollit scientia.
3 Faciunt enim nona, sed propter famam, non propter vitam aeternam, scilicet, ut aut affectent gloriam laudis, aut perveniant ad fastigium desiderati honoris.
4 Inter hos saepius discordia oboritur, invidiaeque livor de fraternis profectibus gignitur, amor temporalium rerum grassatur, sequentes terrenas concupiscentias tanto inhianter quanto saepius et ante humanos oculos impudenter.
5 Tales itaque nequaquam monachi vocandi sunt, quia Deo sola professione, non actione, iunguntur.
Isidorus HOME

uwb18.101

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik