monumenta.ch > Isidorus > 13 > 10 > 14 > 14 > 15 > 11 > 15 > 11 > 18 > 10 > 17
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 16. <<<     >>> 18.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 17.

1 Simili quoque modo exstant et coenobia feminarum Deo sollicite casteque servientium, quae in habitaculis suis segregatae ac remotae a viris quam longissime pia tantum sanctitatis charitate iunguntur, et imitatione virtutis.
2 Ad quas iuvenum nullus accessus est, neque ipsorum quamvis gravissimorum et probatissimorum senum, nisi usque ad vestibulum necessaria praebendi, quibus indigent, gratia.
3 His praesunt singulae gravissimae ac probatissimae, non tantum instituendis componendisque moribus, sed etiam instruendis mentibus peritae, atque paratae.
4 Lanificio etiam corpus exercent atque sustentant, vestesque ipsas monachis tradunt, ab his invicem quod victui opus est resumentes.
5 Hos mores, hanc vitam, hanc institutionem tenere videntur coenobia virginum ac monachorum.
Isidorus HOME

uwb18.100

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik