monumenta.ch > Isidorus > 13 > 10 > 14 > 14 > 15 > 11 > 15 > 11 > 18 > 10 > 17 > 13 > 13 > 10 > 10 > 16
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 15. <<<     >>> 17.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 16.

1 Veniunt quoque et ex vita rustica, et ex opificum exercitatione et ex plebeio labore, tanto utique felicius, quanto fortius educati.
2 Quod si non admittantur, grave delictum est.
3 Multi enim ex eo numero vere magni imitandique exstiterunt, nam propterea et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia, et stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes, et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuentur, et non glorietur omnis caro coram Deo.
Isidorus HOME

uwb18.100