Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 15.
| 1 | Itaque non solum a carnibus et a vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed etiam ab omnibus quae ventris et gutturis provocant appetitum. |
| 2 | Sane quidquid necessario victui superest ex operibus manuum et epularum restrictione, tanta cura egentibus distribuitur, ut nihil remaneat, quod abundaverit. |
| 3 | Ad cuius sanctae militiae propositum veniunt non solum liberi, sed etiam plerumque et ex conditione servili, sed propter hoc a dominis liberati, vel propter hoc potius liberandi. |