Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 14.
| 1 | Conveniunt autem omnes frequenter nocte dieque, dato signo, festina cum properatione, ad orationem solemnium horarum, celebrantes fixa intentione cordis, usque ad consummationem psalmorum sine fastidio persistentes. |
| 2 | Item conveniunt, diebus singulis interpositis, dum adhuc ieiuni sunt in collatione ad audiendum Patrem. |
| 3 | Audiunt autem eum incredibili studio, summo silentio, affectusque animorum suorum, prout eos provocaverit disserentis oratio, vel gemitu, vel fletu significantes. |
| 4 | Corpus deinde cum silentio magno reficiunt tantum quantum saluti necesse est, coercente unoquoque per parcimoniam concupiscentiam et gulam, ne gravetur eorum cor, vel in ea ipsa quae praesto sunt, parca et vilissima. |