monumenta.ch > Isidorus > 13 > 10 > 14 > 14 > 15 > 11 > 15 > 11 > 18 > 10 > 17 > 13
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 12. <<<     >>> 14.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 13.

1 Opus autem suum tradunt eis quos decanos vocant, eo quod sint denis praepositi, ut neminem illorum cura sui corporis tangat, neque in cibo, nec in vestimento, nec si quid aliud opus est, vel quotidianae necessitati, vel mutuae, ut adsolet, valetutudini.
2 Ipsi autem decani tradunt ea praeposito, praepositus autem, cum magna sollicitudine omnia disponens, praesto facit quidquid illorum vita propter imbecillitatem corporis postulat, rationem tamen etiam ipse reddit ei quem patrem vocant.
3 Hi vero patres intellectu, tolerantia atque discretione insignes, omnibus rebus excelsi, nulla superbia consulunt his quos filios appellant, magna sua in iubendo auctoritate, magna illorum in obediendo voluntate.
Isidorus HOME

uwb18.98

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik