monumenta.ch > Isidorus > 12
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 11. <<<     >>> 13.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 2, 16, 12.

1 Nemo quidquam terrenum sorte peculiari possidet, pretiosis vel coloratis vestibus non induantur, sed vilissimis atque sinceris, lavacris nunquam utuntur ad delectationem corporis, sed raro propter necessitatem languoris; inconsulto abbate, nusquam progrediuntur, neque aliquid ab eis sine nutu paternae iussionis assumitur: operantur autem manibus ea quibus corpus pasci possit, et adeo mens impediri non possit.
2 Canunt autem manibus operantes et ipsum laborem, tanquam divino celeumate, consolantur.
Isidorus HOME

uwb18.98