| 1 | Sextum genus est monachorum, et ipsum teterrimum atque neglectum, quod per Ananiam et Sapphiram in exordio Ecclesiae pullulavit, et apostoli Petri severitate succisum est (Act. V), quique ab eo, quod semetipsos a coenobiali disciplina sequestrant, suasque appetunt liberi voluptates, Aegyptiorum lingua sarabaitae, sive remobothitae nuncupantur. |
| 2 | Construunt enim sibi cellulas, easque falso nomine monasteria nuncupant, liberique ab imperio seniorum, arbitrio suo vivunt, certatim in operibus laborantes, non ut indigentibus distribuant, sed ut acquirant pecunias, quas recondant, et sicut ait de ipsis Hieronymus, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, maioris est pretii. |