| 1 | Sex autem sunt genera monachorum, quorum tria optima, reliqua vero teterrima, atque omnimodis evitanda. |
| 2 | Primum genus est coenobitarum, id est, in commune viventium, instar sanctorum illorum qui temporibus apostolorum Ierosolymis, venditis ac distributis omnibus suis indigentibus, habitabant in sancta communione vitae, non dicentes aliquid proprium, sed erant illis omnia communia, et anima una, et cor unum in Deum (Act. II, 4). |
| 3 | Horum igitur institutione monasteria sumpsere principium. |