| 1 | Unde autem ad monachos studium defluxit paupertatis, vel quis huius conversationis exstitit auctor, cuius isti habitum imitantur? Quantum attinet ad auctoritatem veterum Scripturarum, huius propositi princeps Elias et discipulus eius Elisaeus fuerunt (IV Reg. I, IV), sive filii prophetarum, qui habitabant in solitudine, urbibusque relictis, faciebant sibi casulas prope fluenta Iordanis (Ierem. XXXV). |
| 2 | Huius etiam propositi in Evangelio Baptista Ioannes auctor exstitit, qui eremum solus incoluit, locustis tantum et agresti melle nutritus (Matth. III). |
| 3 | Iam deinde progeniti sunt conversationis huius nobilissimi principes, Paulus et Antonius, Hilarion, Macharius, caeterique Patres, quorum exemplis per universum mundum adolevit sancta institutio monachorum. |