| 1 | Ostiarii sunt qui in Veteri Testamento ianitores templi vocabantur, qui praeerant portis templi Ierusalem, quique, ordinati per vices suas, omnia interiora templi, vel exteriora custodiebant (I Paralip. XXIII; II, XXIII). |
| 2 | Hi denique inter sanctum et iniquum discernentes, eos tantum in ecclesia qui sunt fideles recipiunt. |
| 3 | Intrare enim templum, nisi per hos non possumus; habent enim potestatem tam bonos recipiendi, quam reiiciendi indignos. |