| 1 | Ergo actores templi exorcistae sunt in populo Dei; quomodo enim actor prudens et bonus scit quis sit domini sui census, et omnis substantiae modus, et redigit apud se totius possessionis instrumenta originalia, sic et exorcista redigit in suam diligentiam totius regni Domini secreta, ut memoriae mandet de Scripturarum sacramentis, unde exerceat donum quod illi est a Spiritu sancto concessum, secundum Apostoli praeconium. |